TORQUATUS Tassus

TORQUATUS Tassus
TORQUATUS Tassus
Poeta Italus celebris, Surrentô-Neapolitanus. iam in pueritia, egregiô carmine editô, futurae eruditioni et gloriae praelusit. Nuntium Papae in Galliam sequutus, Carolo IX. innotui: Dein Ferrariam vocatus, ibi Hierosolymam liberatam edidit. Primus pastores in scenam introduxit, in Amynta, omnium Comoediarum Pastoralium principe. Litem cum Academia Florentina de Crusca, quae Hierosolymam eius sub censuram vocavit, nactus: Ferrariae quoque negotio adhuc difficiliori implicitus est, a quo tempore omnia eius retro sublapsa sunt. Ticinum inde se recepit, hinc Neapolim profectus, tandem, invitante Card. Aldobrandinô, nepote Clementis VIII. Romam pervenit. Obii, A. C. 1595. aetat. 51. cum iamiam lauru cingendus esset. Iac. Phil. Thomasinus, in Elog. Illustr. Patav. Laur. Crassus. Elog. Vir. literat. aliique memorati Anton. Teissier in Elogiis, Part. 2. ubi et de furore eius, per cuius intervalla carminibus operam dabat et scriptis, prolixe.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • TASSUS — vide Torquatus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”